[1] Bernardinus Maffeus Lud. Castelvitro S.
[2] Accepi ex amantissimi, et suavissimi fratris literis, quas ad me proxime dedit, te Romae esse; quod quidem me summa voluptate affecit, cum te inde invitissimum superiore anno discesisse recordarer. [3] Nunc vero ita te in urbem revertisse mihi persuadeo, ut diutius istic tranquillo, pacatoque animo esse possis, longe a domesticorum tuorum acerbitate seiunctus, a quibus quidem honeste dissentire non poteras, teque ad eorum voluntatem accommodare animi tui altitudo minime patiebatur. Quam ob rem quieta esse omnia, ex isto tuo reditu coniectura assequi mihi videor, ex quo non solum tibi, sed mihi ipsi gratulor. [4] Illud vero haec me minus aequo animo ferre cogit, hoc est mirificum tui desiderium, quod quomodo tanto temporis intervallo ferendum mihi sit, profecto nescio, nisi id crebra literarum missione leniatur. [5] Quid enim dicam de iucundissima illa nostra consuetudine? Deque familiarissima sermonis communione? Quid de studiorum similitudine? Qua superioribus temporibus coniunctissimi viximus: quibus omnibus cum me privatum intelligam, |97r| quo me animo esse censes? [6] Veruntamen mi Ludovice tu haec omnia mihi ex quadam quasi tristitia in gaudium poteris convertere. Neque enim tam acerba haec mihi accidisse existimavero, quam illud gratum, si fratrem meum, tui studiosissimum, complectaris, ames, foveas, eumque minime firmata virtutis stirpe, de via decedere nullatenus patiare.2 [7] Nosti enim quam lubricas vias adolescentiae urbs nostra ostendat, iucundissimarum rerum varietate, ac tot tantisque vitiorum blandimentis referta, quibus facile illa aetas capitur, sopitaque connivet virtus. Quamobrem te oratum velim, ut eum cunctantem, ac sibi quodam modo diffidentem excites, tuaque virtute, ac prudentia a lapsu sustentes, eumque ad incepta studia cohorteris, ut dignus parentibus, ac maioribus suis appareat. Sed haec tu melius. [8] Iulius Arcanus nonis Sept. Patavium venit,3 seque ad Riccii nostri amicitiam adiunxit,4 nobiscumque paucis diebus commoratus Venetias navigavit, in Carnos profecturus. At Riccius X. cal. in patriam excurret, ut cal. Dec. revertatur: postque eius reditum familiarissime victuri sumus dum hic erimus. Arcanus vero domesticorum iniuriis agitatus, simul ac ex meis literis te istic esse cognoverit, in urbem ad|97v|volabit, cum ad summam, atque incredibilem ipsius in ista loca proficiscendi cupiditatem tui desiderium accesserit. [9] De Cataneo nostro,5 novi quid adscribam nihil habeo, nisi me ad eum literas saepius misisse, quibus me totum patefeci, nec ullum adhuc responsum accepisse. Quare illas interiisse puto: durius enim aliquid de illius voluntate dubitare, necessitudo, quae iam pridem mihi cum illo intercessit, mutuis firmata officiis, minime patitur. [10] Tu si quid habes quod nostris dignum literis iudices, me quamprimum facias certiorem. Vale.
Non so a quale dei fratelli Bernardino si riferisca; ma osservo che Marco Antonio si sarebbe poi addottorato in utroque a Ferrara il 17 settembre 1547 (Pardi, Titoli dottorali, p. 146; Sansa, Maffei, Marco Antonio). La sua candidatura resta dunque la più probabile.
Potrebbe trattarsi del Giulio d’Arcano professore all’Università di Padova per almeno tre decenni e fratello del poeta burlesco Giovanni Mauro d’Arcano (Liruti, Notizie, II, pp. 77-78).
Difficile proporre un’identificazione plausibile. Escluderei l’umanista lughese Bartolomeo Ricci, che non pare aver intrattenuto rapporti di amicizia così intimi né con Castelvetro né con Maffei. Non è invece impossibile che si tratti di Giovanni Ricci da Montepulciano (1498-1574), che i due avrebbero potuto conoscere già durante la comune frequentazione dello Studio di Siena. Un Vincenzo Riccio «mio compare» è citato da Paolo Manuzio in una lettera al figlio Aldo da Roma, 11 settembre 1568 (Manuzio, Lettere, p. 135).
Molto probabilmente si tratta del «Maestro Antonio Cattaneo» frequentato dal Castelvetro a Siena che viene citato nella lett. vi a Filippo Valentini (1536). Vedi anche lett. vi, n. 3.