8

Henri Éstienne a Lodovico Castelvetro,

s.d., ma 15671

[1] Henricvs Stephanvs Lvdovico Castelvetro S.P.D.

[2] Mitto ad te, mi Ludovice, quasdam lucubrationum Iani Parrhasii2 reliquias, quae si tibi aeque ac mihi placebunt, in munusculo munus ingens accipies: sin illae non tanti apud te pretii fuerint quanti apud me sunt, at pretiosas vel ipsa donantis manus (ut spero) efficiet. [2] Sed ego aut valde fallor, aut eas obviis (quod aiunt) amplecteris ulnis: et quamvis non eo pumice tersas quo sunt caeterae, atque adeo alicubi plane etiam rudes et impolitas, Parrhasii tamen esse recordaberis: id est, viri tam feliciter tantaque cum laude in hoc scribendi genere versati ut nihil parvum ab eo debeat expectari. [3] Atqui (dicet aliquis) his eius scriptis leviuscula nonnulla permixta sunt. Id quidem certe et ipse fateor, et mecum fatebuntur caeteri quoque qui Ianum amant et colunt: sed captus eorum quibus scribebat, rationem habuisse, et ad eum se accommodare voluisse: ac ne ullam quidem horum partem eo animo ut in lucem qualia sunt ederet, scripsisse eum respondeo. [4] Ego tamen, quum vir optimus omnisque politioris doctrinae studiosissimus Iovas3 ea mihi dans, simul etiam ius ea omne dedisset, et de iis pro arbitrio statuere permisisset, in tenebris iacere velle, qualiacunque sunt, eius esse putavi qui gloriae Parrhasii invideret: contra vero, luce donare, eius qui illi faveret. [5] Etsi enim multos autorum locos qui Iani aetate obscuri erant, nobis claros reddiderunt ea quae postea reperta fuerunt adminicula, nihilo minoris propterea aestimandum est illius in explanandis quae obscura tunc erant |¶2v| acumen. [6] Verum enimvero quid cum plerisque hominibus agas qui doctrinae famam ex doctissimi cuiusque vituperatione aucupantur? Quasi vero quicunque μωμήσασϑαι potest, idem et μιμήσασϑα possit. Sed (ut nunc sunt mores) heroes etiam illi, Angelus Politianus, Hermolaus Barbarus, Budaeus, Erasmus, aliique plurimi, viles sunt hodie nonnullis qui tam de illorum scriptis, quam caeci de coloribus, iudicare possunt. [7] At si nobis cum vituperatoribus illis negotium sit qui aliquo his in rebus praediti iudicio sunt, unum fortasse et alterum locum ex cuiuspiam horum scriptis maledicentiae suae non sine magno fastu praetendent.

[8] Quorsum haec? Rogas. Nimirum ut ostendam eo minus debere nobis mirum videri quod sordeat hodie plerisque Parrhasius, et tanquam unus e grammatistarum grege in ordinem redigatur. [9] Ad me certe quod attinet, tam procul ab eorum sententia absum, ut credam, si paucos aliquot e nostri seculi hominibus excepero, non inventurum me quem non dicam cum Parrhasio, sed ne cum Beroaldo quidem aut Domitio Calderino4 in eodem scribendi genere committere ausim. [10] Age enim tu quicunque Beroaldi aut Domitii scripta non unius assis prae iis quae hodie eduntur aestimanda putas, quid sine Beroaldo ac Domitio aliisque huiusmodi magistris scribi ab eorum posteris potuisse arbitraris? Quod si doctiores suis magistris (ut saepe fit) evaserunt discipuli, an magistri propterea e doctorum albo eradendi erunt? Quod tamen de hisce duobus aliisque nonnullis fatebor, absit ut de Parrhasio itidem confitear. [11] Hunc enim prae caeteris fere omnibus qui poetas commentariis illustrarunt, et varia doctrina et iudicio et ingenio et memoria valuisse, limaque exactiore |¶3r| usum esse, persuasum habeo. [12] At sunt qui hodie multa praeterea ad eorundem locorum explicationem afferre possint, dicet aliquis. Hoc certe mihi sit verisimile: quippe qui facile inventis addi sciam. [13] Sed qui hodie addet iis quae a Parrhasio dicta fuerunt, siquidem id faciat alicuius libri adminiculo qui in Parrhasii manus non venerat, hoc illi acceptum minime ferre debet: sin ex ingenio id depromat, consideret quam multa vicissim e suo deprompserit Parrhasius de quibus ipse ne cogitasset quidem unquam, et sine quibus haerendum ei tanquam in salebris fuisset: atque ita curtam suam supellectilem cum ampla Parrhasii supellectile comparans, suo se pede metiri discat.

[14] Nonnulli vero, ne desit quod in Parrhasio carpere possint, consilium eius reprehendunt quo animum ad scribendos in Claudianum commentarios appulit. Nam cur non potius aliquem primae notae poetam sibi illustrandum sumpsit? inquiunt. [15] Atqui non id agitur, an melius de literarum studiosis meritus fuisset navando Virgilii poematis operam, sed quam bonam operam in Claudiano, qualiscunque poeta sit, navarit. Quod si reprehendendus sit hoc nomine Parrhasius, itidem certe reprehensione dignus fuerit ille qui Statium enarravit Luctatius.5 [16] Quinetiam ad Graecos usque scholiastas veniendum erit, vitioque vertendum doctissimo illi Tarrhaeo6 quod Apollonium Rhodium nequaquam primas in poesi obtinentem enarrare dignatus fuerit. [17] At ego eum qui illos hoc nomine vituperat, perinde facere dico acsi quis eum militem qui se fortissime strenuissimeque in praelio gesserit, strenuitatis fortitudinisque laudem sibi arrogare non sinat quod non in praelio omnium celeberrimo talem se praestiterit. |¶3v| [18] Sed quid mirum si sordescunt hodie multis Parrhasii aliorumque quos antea nominavi scripta, sordescunt vero et multorum quos nostra haec aetas doctissimos habet, quum iisdem bonam veterum quoque autorum partem contemptui esse videamus? [19] Salustium et Caesarem laudem in scribenda historia meruisse plerique fatentur: at Livio eam denegant, aut certe tanquam precario eam obtinere volunt. Nonnulli vero qui illum quoque ea participant, at Cornelio Tacito et Quinto Curtio ne unciam quidem illius deberi putant. [20] Sed ad poetas ut transeam (ad quos vocare nos videtur institutus de Parrhasio, Beroaldo, Domitioque fermo), quis nescit plurimos esse qui Latium sex tantum habuisse velint poetarum nomine dignos? Virgilium, Horatium, Catullum, Tibullum, Propertium, Ovidium? Esse vero et qui pauciores eo titulo insigniendos censeant? [21] Quid quod Ovidium ea etiam laude spoliare vir quidam magni alioqui nominis voluit quam ante illum omnes uno ei consensu tribuerant? Nimirum eius versus magis quam cuiusquam alius, divite vena fluere, ac modo non αὐτοϕυεῖς esse? Imo (inquit) vel hic versus quo suam De arte amandi opus auspicatur, coactus est, Si quis in hoc artem populo non novit amandi [Ov. ars 1, 1]. [22] Atqui si ita impingit in limine, si hic versus coactus est et male tornatus qui totius operis primus est, et eius quidem operis in qui non solum magis quam alibi usquam ingenium illi in numerato esse sed luxuriare etiam videmus, ecquid in caeteris libris non coactum esse suspicabimur? [23] Hic vero operae pretium fuerit expendere quam multa absurda emendationem carminis Ovidiani qualem reprehensor ille affert, consequantur. Ita potius (inquit) scribere debuit Ovidius, Siquis in hoc populo leges non novit amandi. Vel, Siquis in hoc populo morem, etc. |¶4r| [24] Cur vero ita potius scribendum fuit? Quia dicendo artem cogitare debuit esse sibi necesse disiicere membra quae sua cohaerent natura (vocat enim disiecta membra hoc et populo). [25] At ego tantum abest ut fatear aliter scribere debuisse Ovidium, ut plane existimem, etiamsi leges aut legem, vel morem, dicere voluisset, traiectione in illis quoque usurum fuisse, scribendo, Si quis in hoc legem populo, non Siquis in hoc populo legem. Nam praeterquam quod gratiorem auribus sonum efficit haec traiectio, carmen etiam ab oratione soluta distinguit: ut eam a poeta quaesitam esse, nedum ita cogente versus mensura irrepsisse, existimandum sit. [26] Si tamen refingendus esset versus, quam ineptum sit artem in leges aut legem, seu morem, mutare, consideremus. [27] Primum, non inscribitur liber De legibus aut lege amandi, seu De more amandi: sed De arte amandi: quem titulum et ab ipso poeta confirmari videmus. [28] Deinde, passim se praeceptorem appellat, et se tradere praecepta dicit: quae non legem sed artem tradenti consentanea sunt. [29] Postremo, in ea quae statim subiungitur comparatione,

Arte citae veloque rates remoque reguntur,
arte leves currus, arte regendus amor: [Ov. ars 1, 3-4]

quid cogitari possit ineptius quam mutando arte in lege, vel more, dicere, Lege citae, etc. Deinde, Lege leves currus, lege regendus amor. Aut,

More citae veloque rates remoque reguntur,
more leves currus, more regendus amor.

[30] Quinetiam interiectis duobus dumtaxat versibus addit, Me Venus artificem tenero praefecit Amori. Alia praeterea tanquam ex abundanti ad refellendam emendationem illam afferre possem: sed ut putidam, libenter missam facio. [31] Quid vero quod idem primos Metamorphoseωs versus modis omnibus reprehendit? In iis tamen refingendis ita cum Ovidio certat, ut non ae-|¶4v|quo sedet campo, sed versibus sex duos Ovidianos adoriatur. [32] Ego vero iustiusne hic quam illic reprehensus fuerit Ovidius, sagaci et emunctae tuae nari, Ludovice ϰριτιϰώτατε et ποιητιϰώτατε,7 relinquo: hoc tantum addo, Ovidium, licet breviter, non tamen incommode mentem suam expressisse videri: et vel id argumento esse puto, quod ego minime alioqui in scribendo versu felix, hosce quatuor Latinos Graecis totidem et pene ad verbum, inclusos, dilucide tamen reddidisse iudicatus sim. [33] Quod certe fieri non potuisset, si incommoda brevitate usus ille fuisset.

Καινῶς μορϕωϑέντα ἐέλδεται ἦτορ ἀείδειν
σώματα· οὐρανίδαι, οἱ τῶνδ' ἠλλάξατε μορϕήν,
πρευμνέες τελέϑοιτε, ϰαὶ ἐϰ ϰόσμοιο γενέϑλης
μέσϕα ϰαὶ εἰς ἡμᾶς ἐπέων μηρύετε εἱρμόν8

[34] Haec autem quum dico, non ignoro, multa non apud hunc tantum poetam (quod et ipse fatetur) verumetiam apud caeteros legi quae meliora fieri potuissent. Sed quomodo? Si ipsimet ea suae incudi reddidissent. [35] Ut tamen aliqua esse dem quae non reprehendi solum sed e reprehensoris etiam incude meliora exire possint, at etiam atque etiam attendendum esse dico quid et cur reprehendamus. [36] Alioqui enim quod in praecipiti ira usu venire videmus, ut nimirum in immeritos, evadentibus interim qui culpam commeruerunt, eam expleamus, idem et in ardente illo praecipitique reprehendendi studio contingat necesse est.

[37] Verum ut tandem ad Parrhasium nostrum revertar, huius inquam aliorumque multorum scripta in tanto veterum etiam contemptu, iacere, minime mirandum est. [38] At ego contra, quo minore apud huiusmodi homines in pretio Ianum esse video, tanto pretiosiorem mihi esse fateor: et quoniam in eodem illum apud te loco esse arbitror, gratum tibi (cui modis omnibus gratificari cupio) munusculum nostrum fore spero. Vale.